Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 7: Versus 2

In quo enim.Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit:In qua mensura.Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur.In qua mensura.Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in aeternum.Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur poenam debitam incurras.Juste qui aeternaliter peccato perfrui volunt, aeternam poenam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.
(* Traductions européennes)